monumenta.ch > Ambrosius > 73
Ambrosius, De Tobia, § 72 <<<     >>> § 74

Ambrosius, De Tobia, § 73

1 Nonne tibi uidetur illum pauperem significare, qui cum una tunica iubetur pergere, alteram non requirere, missus a Christo ad euangelium praedicandum? ipse enim est pauper spiritu, qui dormire possit; nam satiato diuitiis, non est qui sinat eum dormire.
2 dormit enim pauper somnum resurrectionis, quem diues dormire non potest, quia a diuitiis et uoluptatibus suffocatur.
3 dormit Christi quietem dicentis: ego dormiui et quieui et surrexi.
4 haec est tunica illa desuper texta, qua erat Christus indutus, quam scindere non potuerunt illi milites, quos agnoscis.
5 nullus enim eorum uestimentum Christi scindit, sed diuidit,.
6 sicut scriptum est: diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam miserunt sortem.
7 diuiserunt sibi euangelistae uestimenta eius et super uestem eius, hoc est super praedicationem euangelii, qua uestitur hodieque dominus Iesus, miserunt sortem, illam utique sortem, quae cecidit super Matthiam, ut apostolorum numero duodecimus excluso nomine proditoris adiungeretur.
8 bene autem de euangelistis dictum est quia miserunt sortem; sors enim ueluti diuino pendet examine.
9 et ideo quia non potestate propria sunt locuti neque omnes eadem omnia, sed plerique diuersa dixerunt, quae alius non dixerat, sancti spiritus gratiam uelut sortito illis ea tribuisse cognoscimus, quae loquerentur singuli de operibus domini Iesu, ut eius sibi describenda pro eius nutu gesta diuiderent.
Ambrosius HOME

bnf1732.282

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik