Ambrosius, De Tobia, § 71
1 | i est autem et aliud pignus, quod lex spiritalis prohibet auferri et si datum fuerit, reddi iubet ante solis occasum, quod homo debitor reddit et ipse protulit. |
2 | debitor est autem omnis qui audit uerbum regni et non intellegit. |
3 | uenit malus et rapuit quod seminatum est in corde ipsius. |
4 | noli ergo introire in domum eius, ut illud pignus accipias. |
5 | uae enim qui scandalizauerit unum de pusillis istis! si sua stultitia amiserit pignus suum, tu non habebis delictum. |
6 | si autem pauper fuerit, redde pignus ante solis occasum; pignus autem uestimentum est. |
7 | si sibi diues uidetur, ipse se decipit, si pignus tradiderit suum: si autem pauper, qui non habeat diuitias spiritus, redde illi uestimentum suum ante solis occasum. |