monumenta.ch > Ambrosius > 70
Ambrosius, De Tobia, § 69 <<<     >>> § 71

Ambrosius, De Tobia, § 70

1 Dices itaque mihi: ecce lex auferri pignus prohibuit, non suscipi, pauperi autem iussit reddi, non omnibus.
2 ac de corporalibus quidem pignoribus satis etiam Hesdra nos docuit quod iam, faeneratores, aduersus patrum uestrorum non possitis uenire professionem.
3 nam cum iuberentur qui faenerauerant et acceperant aliena pignora, ut restituerent ea, dixerunt: reddimus et ab ipsis nihil quaerimus.
4 boni patres, qui statuerunt pignora debitorum esse reddenda, boni etiam faeneratores, qui responderunt quod et pignora redderent et pecuniam non requirerent, quam dedissent.
5 et sententia uos paternae censitionis bis adstringit et professio creditorum.
Ambrosius HOME

bnf1732.281