1 | hoc igitur pignus est, quod lex prohibet pignoraii et uiolenter auferri. |
2 | sic enim habet scriptura: si debitum tibi fuerit a proximo tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius pignorare pignus, et homo apud quem est debitum tuum proferet tibi foras pignus. |
3 | si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius, sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis, et dormiet in uestimento suo et benedicet te et erit in te misericordia. |