1 | petamus ergo, ut custodiat in nobis Christus hoc pignus, quod ipse donauit, et depositum suum conmendatumque conseruet; nihil enim accepit a nobis, sed ipse nobis credidit quod nostrum non erat. |
2 | et ideo detrimento honestatis adficitur qui depositum uiolarit alienum. |
3 | si commendatum hominis nulla debemus fraude uiolare, quanto magis diuinum et spiritale depositum bona fide seruare nos congruit, ne et existimationis et utilitatis grauia damna subeamus! |