monumenta.ch > Ambrosius > 67
Ambrosius, De Tobia, § 66 <<<     >>> § 68

Ambrosius, De Tobia, § 67

1 Cognouimus faenus legitimum, cognoscamus et pignus, quod lex reddi iubet ante solis occasum.
2 quod sit istud audi dicentem apostolum: dedit deus pignus spiritum in cordibus nostris.
3 tripliciter autem et pignus et conmendatum et depositum dicitur.
4 pignus dicunt quod pro mutuo aere susceptum est, conmendatum autem et depositum quod nos custodiae causa alicui commisimus.
5 unde ait apostolus: scio cui credidi et certus sum, quia potens est commendatum meum custodire in illum diem.
6 depositum quoque idem docuit quod esset dicens: bonum depositum custodi per spiritum sanctum, qui habitat in nobis.
7 numquid spiritus commendati argenti aurique custos est aut per spiritum sanctum pecunia custoditur? spiritale igitur pignus custoditur ab spiritu, ne aues caeli ueniant et auferant illud de cordibus nostris.
Ambrosius HOME

bnf1732.280