Ambrosius, De Tobia, § 66
1 | hanc pecuniam faenerat populus nationum, qui sciuit accipere faeneratum, qui sciuit cernere, qui sciuit excutere. |
2 | recusasti indiga faenoris spiritalis: egere coepisti. |
3 | de te igitur a dei filio dictum est: mutuabitur peccator et non soluet. |
4 | tibi dicitur: aduena qui est in te ascendet super te, tu autem descendes in imum. |
5 | nescit enim summum qui Christum ignorat, in inferno semper est qui non ascendit ad Christum, in summo autem populus qui uerbum recipit. |
6 | hic habet fidei omne patrimonium, de hoc dicit lex: hic tibi faenerabit, tu autem non faenerabis ei: hic tibi erit caput, tu autem eris cauda, hoc est: ille erit primus, tu ultimus et abiectus. |
7 | auferam a Iudaea caput et caudam, initium et finem: initium Christum, qui interrogatus qui esset respondit: initium, quod et loquor uobis. |
8 | finem quoque Christum dicit; ipse est enim finis legis ad iustitiam omni credenti. |
9 | ergo qui non credit ad iustitiam nec initium nec finem habet, sed ipse sui finis est. |