monumenta.ch > Ambrosius > 65
Ambrosius, De Tobia, § 64 <<<     >>> § 66

Ambrosius, De Tobia, § 65

1 Audistis quae pecunia boni faeneratoris sit, quae pecunia bonas adquirat usuras, quae pecunia non infamet faeneratorem, non opprimat debitorem, quam pecuniam aerugo non possit obducere, non penetrare tinea, quae pecunia non de terreno thensauro sit, sed aeterno, quae pecunia diuitem faciat accipientem nec aliquid imminuat faeneranti.
2 haec pecunia usuram habet, <ut> non centesimam eius quod dederis portionem, sed centuplum ferat fructum.
3 expande igitur sinum mentis, ut huius pecuniae numeratam tibi suscipias quantitatem: intende cordis optutum, ut agnoscas pecuniae huius imaginem et inscriptionem.
4 certe hanc pecuniam excute, tabulam supra mensam animae tuae, quae stabilis uirtutibus sit, quadratam constitue, conde in thensauro pectoris tui de quo doctus scriba depromit noua et uetera.
5 uides qualis haec pecunia sit, quemadmodum creditorem debitoremque inuisa in se coniungat nomina.
6 qui inuehebar in faeneratores, iam prouoco debitorem.
7 huius ergo faeneratores pecuniae uos esse desidero, ut ad uos qui mutuum sumant sponte festinent, per quam nOli nummum, sed regnum possitis adquirere, per quam non maledicta quaeratis, sed benedictionis gratiam.
Ambrosius HOME

bnf1732.279