monumenta.ch > Ambrosius > 64
Ambrosius, De Tobia, § 63 <<<     >>> § 65

Ambrosius, De Tobia, § 64

1 ubi coepit populus Iudaeorum non custodire legem, coeperunt aduenae, hoc est ex populo nati.. onum.
2 qui in esum dominum crediderunt, interpretationem scripturarum illi uetusto populo faenerare.
3 faenerauit Timotheus patre Graeco ortus uerbum Iudaeis, cum sacerdotium recepisset, faeneramus hodieque sacerdotes in ecclesia uerbum Iudaeis, qui de synagoga ad ecclesiam transierunt, faeneramus et nouam et uetustam pecuniam.
4 etenim quam habuerunt iam non habent, oculos habent et non uident.
5 aures habent et non audiunt.
6 pecuniam habent et non habent, quia usum eius ignorant, pretium eius nesciunt, figuram eius et formam non cognouerunt.
7 nam si cognouissent, numquam auctorem eius pecuniae denegassent dicentes: nolumus hunc regnare super nos.
8 qui quidem accepto regno rediens iussit uocari seruos suos, quibus dedit pecuniam et eos qui faenerassent pecuniam praedicauit, ei autem qui pecuniam tenuit otiosam domini sui respondit: sciebas quod ego austerus homo sum: tollo quod non posui et meto quod non seminaui.
9 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? et ego ueniens cum usuris utique exegissem illam.
Ambrosius HOME

bnf1732.278

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik