monumenta.ch > Ambrosius > 61
Ambrosius, De Tobia, § 60 <<<     >>> § 62

Ambrosius, De Tobia, § 61

1 Habet ergo iustus quod faeneret, habet et argentum quod faeneret: sermones suos faenerat.
2 hoc est iusti argentum; eloquia enim domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo.
3 hoc faenerat qui legem accipit, qui legem meditatur, qui legem exercet: hoc faenerauit Petrus, hoc faenerauit Paulus.
4 quibus dicitur, ut ad uiros nationum pergerent, Petro ad Cornelium centurionem, cui dicitur: surge et uade nihil dubitans, quoniam ego misi illos.
5 et surrexit et iuit.
6 et infra dixit: numquid aquam uetare possumus, ne baptizentur hi qui spiritum sanctum acceperunt? iussitque eos baptizari, hoc est: faenerabis gentibus, ut peccata dimittas, debita auferas, tu autem non mutuaberis; mutuatur enim peccator et non soluet peccata sua, quia peccator est.
7 Paulo dicitur: faenerabis gentibus, qui missus ad gentes est, Iohanni dicitur: faenerabis gentibus, Iacobo dicitur ..... quibus dictum est: ite baptizate gentes.
Ambrosius HOME

bnf1732.277