Ambrosius, De Tobia, § 60
1 | quid ergo faeneret dic mihi, sancte Dauid! contra me protuli testimonium, nisi mihi subuenis. |
2 | Petrus dicebat: argentum et aurum non habeo: numquid non erat iustus? tu mihi ergo expone quid faeneret. |
3 | dixisti enim: beatus uir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio. |
4 | inueni quid faenerat iustus. |
5 | Petrus quoque me doceat et ipse quid faeneret, qui dixit inopi adtendenti ad se et ad Iohannem: argentum et aurum non habeo. |
6 | nihil ergo dabis pauperi, apostole? das tamen et plus das quam alii, das inopi quod alii donare non possunt, das inopi post quod egere non possit, das inopi quod etiam diuites accipere concupiscunt, das inopi quod hi qui istud argentum et aurum habent conferre non nouerint, quia auaritia eos inpedit, das inopi, qui eum diuitibus facias ditiorem. |
7 | incitasti animum meum, concupisco hoc donum tuum. |
8 | dicito. |
9 | rogo, quid des. |
10 | noli me diu suspensum reddere; cupio petere si cito soluas. |
11 | sed soluisti cito: non distulisti inopem, non despexisti precem pauperis, non diutius eum desperare fecisti, non uacuus ad templum ascendisti dicens: argentum et aurum non habeo. |
12 | non illi soli plenis manibus ascendunt qui aurum et argentum habent: ascendit et pauper non uacuus, ascendit et ille non uacuus, quia aurum et argentum non habuit. |
13 | audiamus quid det iste pauper. |
14 | sed quod habeo inquit do tibi. |
15 | in nomine Iesu Nazaraei surge et ambula. |
16 | o optanda paupertas, o ditior inopia! claudicabat cui diuites dabant: unus pauper dedit, et statim qui claudus erat sanus est factus. |