monumenta.ch > Ambrosius > 59
Ambrosius, De Tobia, § 58 <<<     >>> § 60

Ambrosius, De Tobia, § 59

1 Ac ne pari recrudescant modo et dicant etiam ad faenerandum se incitari legis oraculo, quia scriptum est: faenerabis gentibus multis, tu autem non mutuaberis, tempus est plenius et expressius disputare et docere quid faenerandum et quibus legis statuta praescribant; praecedit enim faenoris causa pignoris causam.
2 mutuabitur inquit peccator et non soluet, iustus autem miseretur et tribuit.
3 audis, debitor, quid debeas declinare: audis, creditor, quid debeas imitari.
4 et infra: iuuenis fui et senui, et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.
5 tota die miseretur et faenerat.
6 unde huic iusto quod tota die faeneret? ergo diues iustus est et quanto ditior unusquisque fuerit tanto iustior? qui plus habuerit unde faeneret ipse erit iustior? sed difficile diues intrat in regnum caelorum.
Ambrosius HOME

bnf1732.275

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik