Ambrosius, De Tobia, § 58
1 | sed cum per Ezechiel prophetam ipse dominus dicat iustum esse qui pignus reddidit, iniustum qui tenuit, utique non speciale aliquod, sed generaliter omne pignus suadet esse reddendum. |
2 | cum dicat lob: conscriptionem quam habui aduersus aliquem iuramento conceptam, inponens coronam legebam, et si non scindens eam reddidi nihil accipiens a debitore. |
3 | cum dominus nihil ab his quibus mutuum dederimus sperandum esse praecipiat, quod recipere debeamus, quomodo pignus secundum legem putant esse retinendum? |