Ambrosius, De Tobia, § 56
1 | sed allegatis quia pauper est factus, cum diues esset. |
2 | uidistis ergo quia fides eius diues est, fides eius idonea est. |
3 | pauper est factus, cum pro nobis solueret, et adhuc paupertas ipsa non decipit; nos enim diuites fecit, quos pauperes putabatis. |
4 | dicit enim apostolus: pauper factus .. est, cum diu esset, ut in illius inopia uos ditaremini. |
5 | bona inopia quae largitur diuitias. |
6 | nolite ergo uos paupertatem timere, ut sitis diuites. |
7 | date otiosam pecuniam et recipietis fructuosam gratiam et pauperum subuenietis necessitatibus et uobis custodiae sollicitudo minuetur. |
8 | non peribit quod pauper acceperit et uobis quod dederitis inopi sine custode seruabitur. |
9 | quodsi incrementum quaeritis usurarum. |
10 | in lege benedictio, in euangelio caelestis est merces. |
11 | quid suauius benedictione, quid maius est caelo? si escarum . |
12 | desideratur usura, ea quoque praesto est, sicut legimus; is enim qui miseretur pauperis ipse pascitur. |