monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 85 > 55
Ambrosius, De Tobia, § 54 <<<     >>> § 56

Ambrosius, De Tobia, § 55

1 Sed faeneratorum uos delectat et usurarum uocabulum.
2 id quoque non inuideo.
3 docebo quomodo boni faeneratores esse possitis, quomodo bonas quaeratis usuras.
4 dicit Solomon: faenerat domino qui miseretur pauperi, secundum datum autem eius retribuet ei.
5 ecce bonum faenus de malo factum est, ecce inreprehensibilis faenerator, ecce usura laudabilis.
6 nolite ergo iam me inuidentem uestris commodis aestimare.
7 putatis quod hominem uobis subtraham debitorem? deum prouideo, Christum subrogo, illum demonstro qui uos fraudare non possit.
8 faenerate ergo domino pecuniam uestram in manu pauperis.
9 ille adstringitur et tenetur, ille scribit quidquid egenus acceperit - euangelium eius cautio - , ille promittit pro omnibus indigentibus, ille dicit fidem.
10 quid dubitatis dare? si quis uobis diues huius saeculi offeratur, qui fide promittit sua pro aliquo debitore, statim numeratis pecuniam.
11 pauper est nobis dominus caeli et conditor mundi huius, et adhuc deliberatis, quem ditiorem quaeritis fideiussorem.
Ambrosius HOME

bnf1732.273

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik