Ambrosius, De Tobia, § 54
1 | Ceterum dominus in euangelio talibus magis existimat faenerandum, a quibus redhibitio non speretur. |
2 | sic enim ait: etsi mutuum dederitis a quibus speratis recipere, quae uobis est gratia? nam peccatores peccatoribus faenerant, ut recipiant. |
3 | uerum tamen amate inimicos uestros et benefacite et mutuum date nihil sperantes, et erit merces uestra multa in caelo et eritis filii altissimi, quia ipse benignus super ingratos et malos. |
4 | estote misericordes, sicut et pater uester misericors est. |
5 | aduertitis quod nomen a domino faenerator acceperit, quod nomen etiam qui faenori uestro fuerit obligatus. |
6 | peccatores inquit peccatoribus faenerant, ut recipiant. |
7 | uterque peccatores, et faenerator et debitor. |
8 | uos autem amate inquit inimicos uestros. |
9 | non discutiatis quid mereantur inimici, sed quid uos facere oporteat. |
10 | date mutuum his a quibus non speratis uos quod datum fuerit recepturos. |
11 | nullum hic damnum est, sed conpendium. |
12 | minimum datis, multum recipietis. |
13 | in terra datis et id uobis soluetur in caelo: faenus amittitis, mercedem magnam habebitis: faeneratores esse desinitis, filii eritis altissimi: eritis misericordes, qui uos aeterni patris probetis heredes. |