Ambrosius, De Tobia, § 53
1 | Cur semper tristes, cur semper amarissimi, cur semper solliciti? procedat aliquando a uobis misericordia, procedat ueritas: ablegetur mendacium, fraus odio sit. |
2 | docuistis periurium. |
3 | faeneratorium sacramentum dicitur, ubi paratur periurium. |
4 | peieratis frequenter, cum reddita fuerit pecunia, quod syngrapha non appareat, peieratis postea quod non receperitis pecuniam. |
5 | nolite ergo semper miseri esse, semper auari, semper maesti. |
6 | leones sunt et feritatem suam mutant. |
7 | de manducante inquit exiuit esca et de forte et tristi exiuit dulce. |
8 | Graecus 'et tristi habet; sic, inuenimus. |
9 | tamen de forte hoc intellegitur, quia leo fortis est feritate et qui ferus tristis. |
10 | et de uobis, qui pecuniam et auaritiam deuoratis, exeat misericordia - haec enim esca est egenorum - et de tristi exeat dulce, ut dimittatis ei qui non habet unde dissoluat. |
11 | quid trahitis peccata ut fune longo et ut iugi loro uitulae? quod fit utique, cum faenus producitis. |
12 | tenetis pauperem debitorem: uel ibi sit aliqua gratia, ubi nulla spes commodi. |
13 | et hoc secundum uestram auaritiam loquor. |