monumenta.ch > Ambrosius > 52
Ambrosius, De Tobia, § 51 <<<     >>> § 53

Ambrosius, De Tobia, § 52

1 denique etiam in Leuitico praescribit lex usuram a fratre non esse poscendam.
2 sic enim habes: et uiuet frater tuus tecum.
3 pecuniam tuam non dabis illi in usuram et in amplius recipiendum non dabis illi escas tuas.
4 generaliter haec sententia dei omne sortis exclusit augmentum.
5 unde et Dauid et benedictum aestimauit et dignum habitatione caelesti qui pecuniam non dedit in usuram.
6 si ergo qui non dedit benedictus, sine dubio maledictus qui ad usuram dedit.
7 cur ergo maledictionem potius eligis quam benedictionem? potestis benedicti esse, si uelitis, potestis iusti esse.
8 homo enim iustus secundum Ezechiel qui pignus debitori reddet et pecuniam suam in usuram non dabit et superabundantiam non accipiet et ab iniustitia auertetmanum suam.
9 iustus est iste; uita inquit uiuet, dicit dominus.
10 qui autem pignus non reddidit et in simulacra apposuit oculos suos, iniquitatem fecit.
11 cum usura dedit et superabundantiam accepit, hic uita non uiuet.
12 omnes iniquitates istas fecit, morte morietur, sanguis eius super ipsum erit.
13 uide quomodo faeneratorem cum idolatra copulauit, quasi crimen aequaret.
14 elige ergo quod dulce est.
Ambrosius HOME

bnf1732.271

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik