Ambrosius, De Tobia, § 51
1 | Sed forte dicas quia scriptum est: alienigenae faenerabis et non consideras quid euangelium dicat, quod est plenius. |
2 | sed hoc interim sequestremus: legis ipsius uerba considera. |
3 | fratri tuo non faenerabis inquit ad usuram; alienigenam exiges. |
4 | quis erat tunc alienigena nisi Amalech, nisi Amorraeus, nisi hostis? ibi inquit usuram exige. |
5 | cui merito nocere desideras, cui iure inferuntur arma, huic legitime indicuntur usurae. |
6 | quem bello non potes facile uincere, de hoc cito te potes centesima uindicare. |
7 | ab hoc usuram exige quem non sit crimen occidere. |
8 | sine ferro dimicat qui usuram flagitat, sine gladio se de hoste ulciscitur qui fuerit usurarius exactor inimici. |
9 | ergo ubi ius belli, ibi etiam ius usurae. |
10 | frater autem tuus omnis, fidei primum, deinde Romani iuris est populus: narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. |