monumenta.ch > Ambrosius > 49
Ambrosius, De Tobia, § 48 <<<     >>> § 50

Ambrosius, De Tobia, § 49

1 et quia plerique refugientes praecepta legis, cum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt, ideo audiant quid lex dicat.
2 neque usuram inquit escarum accipies neque omnium rerum, quascumque faeneraueris fratri tuo.
3 fraus enim ista et circumscriptio est legis, non custodia.
4 et putas te pie facere, quia a negotiatore uelut mutuum suscipis? inde ille fraudem facit in mercium pretio, unde tibi soluit usuram.
5 fraudis illius tu auctor, tu particeps, tibi proficit quidquid ille fraudauerit.
6 et esca usura est et uestis usura est et quodcumque sorti accedit usura est.
7 quod uelis ei nomen inponas, usura est.
8 si licitum est, cur uocabulum refugis, cur uelamen obtexis? si inlicitum, cur incrementum requiris?
Ambrosius HOME

bnf1732.269

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik