monumenta.ch > Ambrosius > 48
Ambrosius, De Tobia, § 47 <<<     >>> § 49

Ambrosius, De Tobia, § 48

1 In Deuteronomio quoque scriptum est: non exiges a fratre tuo usuram -pecuniae et usuram escarum et usuram omnium rerum, quascumque faeneraueris fratri tuo.
2 ai alienigenae credideris, usuram exiges ab eo, a fratre autem tuo non exiges.
3 uides quantum pondus in uerbis sit. (noli exigere) inquit (usuram a fratre tuo hoc est: cum quo debes omnia habere communia.
4 ab eo tu usuram exigis? frater tuus consors naturae et coheres gratiae: noli ab eo exigere amplius a quo durum est repetere quod dederis, nisi cum habuerit unde dissoluat.
Ambrosius HOME

bnf1732.269