monumenta.ch > Ambrosius > 47
Ambrosius, De Tobia, § 46 <<<     >>> § 48

Ambrosius, De Tobia, § 47

1 si pignus acceperis uestimentum propinqui tui, ante solis occasum restitues illud, ne nudati appareat turpitudo: uos uero exuitis atque nudatis et non redditis.
2 uidete ne sol occidat super auaritiam uestram, ne sol iustitiae uobis occidat, quia iustitiam non tenetis, aut sol iniquitatis super flagitia uestra condatur.
3 dies quoque perit inuito, nox inruit sicut Iudae, qui cum diabolus se misisset in cor eius, surrexit ad proditionem et facta est nox; sol enim iustitiae occiderat ei ac super eum recubuerat qui in cor eius intrauit.
4 fecit illi tenebras, ut lucis non uideret auctorem.
5 ibi miser periit in illo conuiuio, quo alii saluantur.
6 reddite igitur uestimentum debitori, in quo dormiat et quietus sit.
7 si nolueris reddere, exaudiam inquit eum, quia misericors sum.
8 si uos non exauditis, ego exaudiam, ego miserebor, ego non despiciam inopis precem.
Ambrosius HOME

bnf1732.269