monumenta.ch > Ambrosius > 46
Ambrosius, De Tobia, § 45 <<<     >>> § 47

Ambrosius, De Tobia, § 46

1 I Non nouum nec perfunctorium hoc malum est, quod ueteris atque diuinae praescripto legis inhibetur.
2 populus, qui despoliauerat Aegyptum, qui pede transierat mare, monetur a faenoris pecunia cauere naufragia.
3 et cum de aliis peccatis semel aut multum iterata admonitione praescripserit, de faenore saepius intimauit.
4 habes in Exodo: quodsi pecuniam faeneraueris pupillo, orpliano, pauperi, aput te non suffocabis eum, non inpones illi usuram.
5 ostendit quid sit suffocare, id est usuram inponere; strangulat enim et quod peius est animam laqueus creditoris.
6 quo sermone et praedonis uiolentiam et deformis nodum mortis expressit: quodsi pignus acceperis uestimentum propinqui tui, ante solis occasum restitues illud; est enim hoc coopertorium eius tantum, hoc uestimentum turpitudinis eius.
7 in quo dormiet? quod si itaque proclamauerit ad me, exaudiam eum.
8 audistis, faeneratores, quid lex dicat, de qua dixit dominus: non ueni legem soluere, sed inplere? quam dominus non soluit uos soluitis? 'usuram* inquit 'petere suffocare est).
9 hoc quoque foris sero est dictum a quibusdam eorum prudentibus: quid est faenerare? hominem inquit occidere.
10 sed utique non Cato prior quam Moyses, qui legem accepit.
11 multo ille posterior.
Ambrosius HOME

bnf1732.268

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik