monumenta.ch > Ambrosius > 45
Ambrosius, De Tobia, § 44 <<<     >>> § 46

Ambrosius, De Tobia, § 45

1 multa sunt animantia, quae cito generare incipiunt, sed cito etiam generare desistunt: sors cito generat et numquam desinit, immo cum exordium crescendi acciperit, in infinitum extendit augmentum.
2 omne deinde quod crescit, cum ad naturae suae formam atque mensuram magnitudinemque peruenerit, uacat incremento, sed faeneratorum pecunia tempore semper augetur et ultra formam maternae sortis excedens modum ! non continet.
3 pleraque etiam animantium cum coeperint ea quae ex his sunt orta generare, tamquam effetis uiribus usum generationis amittunt: sors autem faenoris cum fuerit crescentibus exaequata centesimis, et uetustatem sui renouat et pari solitos adiunctione multiplicat.
Ambrosius HOME

bnf1732.267

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik