monumenta.ch > Ambrosius > 44
Ambrosius, De Tobia, § 43 <<<     >>> § 45

Ambrosius, De Tobia, § 44

1 et quia bonus ad omnia magister Ecclesiastes liber est Solomonis, paulisper ipsi inhaereamus.
2 non satiabitur inquit oculus uidendo et non satiabitur auris auditu.
3 nec faenerator expletur accipiendo nec affectus eius cotidiano numerandi aeris satiatur auditu.
4 et iterum: omne quod fuit ipsum est quod erit.
5 crescit semper pecunia, otium nescit auaritia, usura ferias.
6 omnes inquit torrentes uadunt in mare et mare e non adimpletur.
7 mare istud faenerator est; omnium patnmoma tamquam fluctus absorbet et ipse nescit expleri.
8 mari tamen plerique utuntur ad quaestum, faeneratore nemo utitur nisi ad dispendium: illic multorum commodum est, hic uniuersorum naufragium.
Ambrosius HOME

bnf1732.267