monumenta.ch > Ambrosius > 43
Ambrosius, De Tobia, § 42 <<<     >>> § 44

Ambrosius, De Tobia, § 43

1 Usuram quoque ab usu arbitror dictam, quod ut uestes usn ita usuris patrimonia scindantur.
2 lugubre cerae prima littera sonat.
3 parturit uox doloris est.
4 quid ibi boni esse potest, quod a dolore incipit et ab obligatione? lepores ferunt generare simul et educare et continuo parturire: istis quoque anaglyphariis usurarum generatur et supergeneratur usura.
5 enutritur ac nascitur et nata iam parturit.
6 radices quoque arborum primo plantantur, ut prendant; cum prenderint, tunc uirescere incipiunt, postea pullulare: at uero pecunia faenebris uix plantata iam pullulat.
7 semina tempore erumpunt, animalia tempore pariunt; tempus enim pariendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus uellendi plantatum, tempus occidendi et tempus sanandi et infra: tempus adquirendi et tempus reddendi, tempus custodiendi et tempus expellendi, ut Ecclesiastes ait: pecunia faenebris hodie seminatur, cras fructificat: semper parit et numquam interit: semper plantatur, uix euellitur.
8 uult semper faenerator adquirere, numquam perdere, numquam custodire pecuniam suam, semper expellere, numquam sanare, semper occidere.
Ambrosius HOME

bnf1732.266

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik