Ambrosius, De Tobia, § 42
1 | diuersa quoque serpentibus sunt conueniendi et parturiendi tempora, pecunia faenebris a die initae conuentionis crescentibus serpit usuris, quae parturire non nouit, quia dolores magis in alios ipsa transfundit. |
2 | ibi dolores sicut parturientis. |
3 | unde etiam toxoo; Graeci usuras appellauerunt eo quod dolores partus animae debitoris excitare uideantur. |
4 | ueniunt calendae. |
5 | parit sors centesimam: ueniunt menses singuli, generantur usurae, malorum parentum mala proles. |
6 | haec est generatio uiperarum. |
7 | creuit centesima: petitur, non soluitur: adplicatur ad sortem. |
8 | fit maledictum propheticum dolus in dolo, usura inprobi seminis fetura deterior. |
9 | itaque non iam centesima incipit esse, sed summa, hoc est non faenoris centesima, sed faenus centesimae. |