monumenta.ch > Ambrosius > 41
Ambrosius, De Tobia, § 40 <<<     >>> § 42

Ambrosius, De Tobia, § 41

1 fiagitat: pignus usurpat, fiducias uocat: obligationem adserit, usuras praedicat, centesimas laudat.
2 echinna quaedam est faeneratoris pecunia, quae tanta mala parturit.
3 echinna tamen fecunda poenis uiscera trahens partu suo rumpitur et morte materna docet subolem non esse degenerem in matrem.
4 igitur ut> primum incipiunt esse serpentes illam morsibus suis scindunt.
5 illic ubi nascitur uenenum primum probatur.
6 pecunia autem faeneratoris omnia mala sua concipit: parit, nutrit atque ipsa magis in subole sua crescit tristi prole numerosior, non minus flexuosa quam serpens atque in orbem tota se colligens, ut caput seruet, reliquo flagellat corpore, illud solum producit ad uulnera: spiris ingentibus quos conprehenderit ligat, solo capite interficit: saluo capite, etiamsi reliqua pars eius dilapidata fuerit, reuiuiscit.
Ambrosius HOME

bnf1732.265

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik