monumenta.ch > Ambrosius > 39
Ambrosius, De Tobia, § 38 <<<     >>> § 40

Ambrosius, De Tobia, § 39

1 Ferunt Chunorum populos omnibus bellum inferre nationiI bus, faeneratoribus tamen esse subiectos et cum sine legibus uiuant, aleae solius legibus oboedire, in procinctu ludere, tesseras simul et arma portare et plures suis quam hostilibus, iactibus interire, in uictoria sua captiuos fieri et spolia suorum perpeti, quae pati ab hoste non nouerint, ideo numquam belli studia deponere, quod uictus aleae ludo, cum totius!i praedae munus amiserit, ludendi subsidia requirat bellandi periculo, frequenter autem tanto ardore rapi, ut, cum ea quae sola magni aestimant uictus arma tradiderit, ad unum aleae iactum uitam suam potestati uel uictoris uel faeneratoris addicat.
2 denique constitit quod quidam eorum et imperatori Romano cognitus in fide pretium seruitutis, quam sibi tali sorte superatus intulerat, suppliciis imperatae mortis exsoluerit.
3 premit ergo faenerator etiam colla Chunorum et eos urget in ferrum, premit barbaros suae terrore saeuitiae.
Ambrosius HOME

bnf1732.264

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik