monumenta.ch > Ambrosius > 38
Ambrosius, De Tobia, § 37 <<<     >>> § 39

Ambrosius, De Tobia, § 38

1 Aliud non minoris acerbitatis accipite.
2 obseruant isti aleatorum conuenticula et perdentis aerumnam commoditatem suam iudicant.
3 spondent pro singulis: uarios primo sors ludit euentus, ad diuersos saepe transfertur uictoria stipendiaque eius uicissim atque aerumna mutantur.
4 omnes uincuntur et uincunt, faenerator solus adquirit: penes alios inane nomen quod uicerint, penes solum faeneratorem fructus est, non annuus, sed momentarius: illi soli lucrum faciunt in omnium detrimento, illis solis est usura uictoriae.
5 uideas reliquos subito egentes, repente diuites, deinde nudos, singulis iactibus statum mutantes.
6 uersatur enim eorum uita ut tessera, uoluitur census in tabula, bt ludus de periculo et de ludo periculum; quot propositiones tot proscriptiones.
7 clamor plaudentium, fletus despoliatorum, gemitus deplorantium.
8 sedet inter hos creditor ut tyrannus, damnans unumquemque sorte capitali, agitat hastas, feralem instituit de singulorum exuuiis auctionem.
9 alios proscriptioni addicit, alios seruituti: non tanti occisi sub tyrannis sunt.
10 uitae igitur hanc aleam rectius dixerim quam pecuniae; sub momento fertur quod ualeat in aeternum.
11 ebrietas indicat et nullus appea.
12 habet et alea suas leges, quas fori iura non soluant.
13 notatur, si credi potest, infamia qui putauerit renitendum et infamium sententia grauius quam censura iudicialis inurit opprobrium, quoniam qui apud iudicem damnantur apud illos gloriosi sunt, qui apud illos damnantur et apud iudicem criminosi sunt.
14 nobile Moyses constituit seniorum indicium: hi tamen de leuioribus iudicabant, uerbum graue, hoc est de potioribus negotiis Moysi iudicio reseruare consueuerant.
15 hic dicitur: (aleonum concilium iudicauit', et plus eorum timetur potentia quam leonum.
16 inter has feras uiuis, faenerator, atque uersaris, his bestiis cibum eripis, his taetrior aestimaris, his! crudelior plus timeris.
Ambrosius HOME

bnf1732.263

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik