Ambrosius, De Tobia, § 37
1 | leuari corpus et ad faeneratoris domum exsequiarum ordinem duci; sed etiam inde clausorum mugitu talia personabant. |
2 | ibi quoque funus esse crederes, ibi mortuos plangi putares, nec fallebat sententia nisi quod plures constabat illic esse morituros. |
3 | uictus religionis consuetudine faenerator - nam alibi suscipi pignora etiam ista dicuntur - rogat ut ad tumuli locum reliquiae deferantur. |
4 | tunc tantum uidi humanos faeneratores, grauari me: tamen ego eorum humanitatem memorabam prospicere, ne postea se quererentur esse fraudatos, donec feretro colla subiecti ipsi defunctum ad sepulchra deducerent, grauiore maerore deflentes pecuniae suae funus. |