monumenta.ch > Ambrosius > 36
Ambrosius, De Tobia, § 35 <<<     >>> § 37

Ambrosius, De Tobia, § 36

1 Quotiens uidi a faeneratoribus teneri defunctos pro pignore et negari tumulum, dum faenus exposcitur? quibus ego adquieui libenter, ut suum constringerent debitorem, ut electo eo fideiussor euaderet; haec sunt enim faenoris leges.
2 dixi itaque: tenete reum uestrum et, ne uobis possit elabi, domum ducite, claudite in cubiculo uestro carnificibus duriores, quoniam quem uos tenetis carcer non suscipit, exactor absoluit.) peccatorum reos post mortem carcer emittit, uos clauditis: legum seueritate defunctus absoluitur, uobis tenetur; certe hic sortem suam iam memoratur implesse.
3 non inuideo tamen pignus uestrum reseruare.
4 nihil interest inter funus et faenus, nihil inter mortem distat et sortem: personat, personat funebrem ululatum faenebris usura.
5 nunc uere capite minutus est quem conuenitis; uehementioribus tamen nexibus alligate, ne uincula uestra non sentiat.
6 durus et rigidus est debitor et qui iam non nouerit erubescere. unum sane est, quod nontimere possitis, quia poscere non nouit aliment a).
7 iussi igitur
Ambrosius HOME

bnf1732.262

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik