monumenta.ch > Ambrosius > 33
Ambrosius, De Tobia, § 32 <<<     >>> § 34

Ambrosius, De Tobia, § 33

1 Quis iste peccati est faenerator nisi diabolus, a quo Eua mutuata peccatum obnoxiae successionis usuris omne genus defaenerauit humanum? denique quasi malus faenerator chirographum tenuit, quod postea dominus suo cruore deleuit.
2 etenim quod mortis erat scriptum apicibus debuit morte dissolui.
3 faenerator ergo diabolus.
4 denique ostendebat saluatori diuitias suas dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me.
5 at uero dominus aeris solutor alieni nihil ipsi debebat, qui poterat dicere: ecce uenit huius mundi princeps et in me suum non inuenit nihil.
6 nihil debebat, sed soluebat pro omnibus, sicut ipse testatur dicens: quae non rapui tunc exoluebam.
Ambrosius HOME

bnf1732.261