monumenta.ch > Ambrosius > 58 > 32
Ambrosius, De Tobia, § 31 <<<     >>> § 33

Ambrosius, De Tobia, § 32

1 simul illud aduerte quod faeneratio praeuaricationis materia indicata sit, quod is facile recedat a domino qui faeneratori se potuerit obligare; faenus enim radix mendacii, causa perfidiae est.
2 'ego uos' inquit 'non uendidi, sed pee.
3 catis uestris uenditi estis'.
4 ergo qui se faeneratori obligat ipse se uendit et quod peius est, uendit se non aere, sed culpa.
Ambrosius HOME

bnf1732.261