Ambrosius, De Tobia, § 29
1 | 1 Uidi ego miserabile spectaculum, liberos pro patemo debito in auctionem deduci et teneri calamitatis heredes, qui non essent participes successionis, et hoc tam immane flagitium non erubescere creditorem. |
2 | instat urguet addicit. |
3 | 'mea' inquit 'nutriti pecunia pro alimonia seruitium recognoscant, pro sumptu licitationem subeant. |
4 | agitetur hasta de pretiis singulorum'. |
5 | non inmerito hasta agitatur, ubi caput quaeritur: non inmerito ad auctionem peruenitur, ubi sors poscitur. |
6 | haec est faeneratoris inhumanitas, haec debitoris stultitia, ut filiis, quibus pecuniam non relinquit, libertatem auferat, pro testamento chirographum dimittat, pro emolumento hereditatis syngrapham obligationis. |
7 | quid sibi uult paterni in liberos scriptura maledicti, ubi nulla est impii offensa peccati? an potest durius aliquod esse maledictum grauiusque seruitium? et illa saepe post mortem habet defunctus conpendia, quod non spectat miserias filiorum. |