Ambrosius, De Tobia, § 27
1 | Tamen adhuc quaerenti fideiussores tribuuntur indutiae, non ut praedam libertatis inueniat, sed ut consortem seruitutis adiungat, qui se societ aerumnoso. |
2 | at quid iuuare potest alienae calamitatis accessio? iam et amici fugiunt, conuiuae non recognoscunt: ipse quoque conspectus omnium refugit et ut pugil ictus uarios concertantium ita iste honestorum uitat occursus et sollicitus, ubi in aliquem offenderit, uigilanti exit obtutu. |
3 | redit paratus ad uincula, redit mortem optans, cogitans eam sibi, si moreretur, (moram> inferre. redit misere se ipse condemnans, quod alienam pecuniam non refugerit et faeneratoris se aere deuinxerit. |