Ambrosius, De Tobia, § 26
1 | Quid fugis hominem, quem poteras et non timere? quid fugis aut quousque fugies? si quis pulsauerit nocte, faeneratorem putas: sub lectum ilico. |
2 | si quem subito intrare senseris, tu foras exsilis. |
3 | canis latrat, et cor tuum palpitat, sudor effunditur, anhelitus quatit, quaeris quid mentiaris ut faeneratorem differas, et, cum dilationem inpetraueris, gaudes. |
4 | funere tuo simulat se faenerator grauari, sed libenter inpertit: quasi uenator, qui feram cinxerit, securus est praedae. |
5 | tu oscularis caput, amplecteris genua et quasi ceruus sagittae toxico ictus paululum procedens tandem uictus ueneno procumbis aut quasi piscis, qui fuscina fuerit infixus, quocumque fugerit uulnus uehit. |
6 | et uere piscis ille in esca mortem deuorat, ille hamum gluttit, dum cibum quaerit, sed tamen hamum non uidet, quem tegit praeda: tu hamum cernis et gluttis. |
7 | hamus tuus faenus est creditoris, hamum uoras et uermis te semper adrodit. |
8 | ipsa est esca, quae decipit. |
9 | itaque et tibi faenoris nec cibus usui est et hamus uulneri. |
10 | an ignoras quia semel inlaqueatus nodo se magis, si fugiat, ipse constringit et intra retia positus fugiendo magis deicit super se retia? in plateis fugis, cum intra parietes tutus esse non possis. |
11 | inuenit te, cum uoluerit, faenerator. |
12 | denique ubi tempus impleueris. |
13 | sicut lupus nocte inruit, dormire non sinit, expectato die ad publicum trahit aut tabulis uenditionis cogit suscribere. |
14 | ut fureris pudoris dispendium, subscribis ilico uenditurus auitum sepulchrum, paterno sane ut praetexatur aliquid uerecundiae. |
15 | emitur ieiunum solum, iactatur quod infecunda uendiderit, dispendiis onerauerit uenditorem, et superioris temporis adscribuntur dispendiis damna praesentis. |
16 | mox et laudata uenduntur et inferuntur iam non instrumenta, sed uincula. |