Ambrosius, De Tobia, § 25
1 | Itaque dum primo adulescens nihil putat de uestibus suis aut etiam possessionibus esse uendendum aut ad haec facienda poscit dilationem, usurae adplicantur ad sortem, adcumulatur centesima. |
2 | iam suspirare incipit, iam malum suum agnoscere. |
3 | die ac nocte usuram cogitat, quicquid occurrerit, faeneratorem putat, quicquid crepuerit, uocem sibi uidetur faeneratoris audire. |
4 | si habes, cur non soluis? si non habes, cur malum malo adiungis et de uulnere quaeris remedium? cur cotidie obsidionem pateris faeneratoris, expugnationem times? uetus sententia est: faeneratoris et debitoris sibi occurrentium prospectum amborum facit dominus. |
5 | alter quasi <canis> praedam requirit, alter aperta quasi praeda declinat: ille quasi leo quaerit quem deuoret, iste quasi bos iuuenculus praedonis impetum reformidat: ille quasi accipiter unguibus olorem quaerit inuadere, iste quasi anser aut fulica mauult se uel in praerupta deicere uel in profunda demergere quam istum humani corporis accipitrem sustinere. |
6 | quid cotidie fugis? etsi non occurrat faenerator, occurrit tibi inopia tamquam bonus cursor. |
7 | ambos ergo uidet dominus, faeneratorem et debitorem, occurrentes sibi ambos spectat testis alterius iniquitatis, alterius iniuriae: illius auaritiam condemnat, huius stultitiam. |
8 | ille gressus debitoris singulos numerat, aucupatur deflexus: iste continuo post columnas caput obumbrat; nullam enim habet debitor auctoritatem. |
9 | ambobus in digitis usurarum repetitur saepius calculatio. |
10 | par cura, sed dispar allectus: alter laetatur incremento faenoris, alter cumulo debitionis adfligitur, ille quaestus numerat, hic aerumnas. |