Ambrosius, De Tobia, § 23
1 | Accusamus debitorem. |
2 | quod inprudentius se gesserit, sed tamen nihil nequius faeneratoribus, qui lucra sua aliena damna arbitrantur et dispendio suo deputant quidquid ab aliis possidetur. |
3 | aucupantur heredes nouos, adulescentulos diuites explorant per suos, adiungunt se simulantes paternam atque auitam amicitiam, uolunt domesticas eomm cognoscere necessitates. |
4 | si quam causam inuenerint, accusant uerecundiam, pudorem arguunt, quod non ante de se speratum fuerit atque praesumptum; sin uero nullos laqueos alicuius necessitatis offenderint. |
5 | intexunt fabulas, aiunt nobile praedium esse uenale, amplam domum, accumulant prouentus fructuum, annuos reditus exaggerant, hortantur ut coemat. |
6 | similiter faciunt pretiosas uestes et monilia nobilia praedicantes. |
7 | neganti se habere pecuniam ingerunt suam dicentes: 'utere ut tua; |