monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, De Tobia, § 19 <<<     >>> § 21

Ambrosius, De Tobia, § 20

1 redit exhausto patrimonio capitis reus et imminuto faenore, accipit indutias tristiores bellicis quasi post biduum proeliaturus.
2 in bello enim incerta uictoria, hic certa inopia: illic se clipeo tegit, hic nudus occurrit: illic lorica pectus includit, hic carcere totus includitur: illic manus telis onerat, armat sagittis, hic aere uacuas offert uinculis adligandas.
3 ducitur plerumque uterque captiuus: ille habet quem accuset aduersum belli euentum, hic praeter se quem accuset non habet.
4 nihil est intolerabilius ea miseria, quae excusari non potest.
5 acerbat conscientia pondus iniuriae.
Ambrosius HOME

bnf1732.254

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik