monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De Tobia, § 16 <<<     >>> § 18

Ambrosius, De Tobia, § 17

1 statim uenditores unguenti et diuersarum specierum inruunt uelut canes quidam sagaci praedae uagantis odore perstricti, uenatores, piscatores, aucupes, caupones quoque miscentes mero aquam, qui nobilitatem uetusti generis et patriae ac natalem diem uini circumsonent.
2 circumstantes repente parasiti quem ante solebant spernere salutant, deducunt, ad laetitiam prouocant, ad sumptum incitant dicentes: uenite et fruamur bonis quae sunt et utamur creatura tamquam iuuentute celeriter.
3 uino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis.
4 coronemus nos rosis, antequam marcescant.
5 nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra: ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra et haec est sors.
Ambrosius HOME

bnf1732.253