monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De Tobia, § 15 <<<     >>> § 17

Ambrosius, De Tobia, § 16

1 Non nouit pecunia faeneratoris uno diutius loco stare solita transire per plurimos.
2 uno teneri nescit sacculo, uersari' ac numerari expetit: usum requirit, ut adquirat usuram.
3 fluctus quidam est maris, non fructus.
4 pecunia numquam quiescit.
5 labitur uelut scopulo inlisa: ita gremium debitoris percutit et continuo relabitur eo, unde processit.
6 cum murmure uenit, cum gemitu reuertitur.
7 frequenter tamen placidum stat uentis mare, semper faenoris unda iactatur.
8 mergit naufragos, expuit nudos, uestitos exuit, insepultos relinquit.
9 nummum ergo petis et naufragium suscipis.
10 hinc Charybdis circumstrepit, hinc Sirenes, quae uoluptatis specie et canorae dulcedinis suauitate in uada caeca deductos repetendae domus, ut ferunt fabulae, spe et cupiditate fraudabant.
Ambrosius HOME

bnf1732.252

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik