monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, De Tobia, § 11 <<<     >>> § 13

Ambrosius, De Tobia, § 12

1 Hanc praecipue iniustitiam deplorat sanctus Dauid dicens: uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate.
2 et non defecit inquit de plateis eius usura et dolus.
3 itaque cum proditionem Iudae subiecerit, hoc praemisit, siue quod ultra sacrilegii inuidiam coniuratis dominicae necis faenoris crimen adcederet siue quod tantum sacrilegium satis abundeque usura faenoris ultum iret.
4 mali faeneratores, qui dederunt pecuniam, ut interficerent salutis auctorem, mali et isti qui dant, ut interficiant innocentem.
5 et iste quoque qui pecuniam acceperit ut proditor ludas laqueo se et ipse suspendit.
6 ipsum quoque ludam hoc maledicto putauit esse damnandum, ut scrutaretur faenerator eius substantiam.
7 quia quod proscriptio tyrannorum aut latronum manus operari solet, hoc sola faeneratoris nequitia consueuit inferre.
8 doctiores autem ipsum faeneratori putant diabolum conparatum, qui res animae et pretiosae mentis patrimonium faenore quodam usurariae iniquitatis euertit.
9 sic sumptu capit, sic auro inlicit, sic reatu inuoluit, sic caput pro thensauro reposcit.
Ambrosius HOME

bnf1732.251