monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De Tobia, § 6 <<<     >>> § 8

Ambrosius, De Tobia, § 7

1 quod igitur conmendauit pecuniam et non faenerauit, iusti seruauit officium; malum est enim faenus, quo quaeruntur usurae.
2 sed non illud faenus malum, de quo scriptum est: faenera proximo tuo in tempore necessitatis illius.
3 nam et Dauid ait: iustus miseretur et commodat.
4 aliud illud faenus est iure exsecrabile, dare in usuram pecuniam, quod lex prohibet.
5 sed Tobis hoc refugiebat, qui monebat filium, ne praeceptum domini praeteriret, ut ex substantia sua elemosynam faceret, non pecuniam faeneraret, non auerteret faciem suam ab ullo paupere.
6 haec qui monet condemnat usuras faenoris, ex quo multi quaestum fecerunt et multis conmodare pecuniam negotiatio fuit.
7 et quidem eam prohibuere sancti.
Ambrosius HOME

bnf1732.247

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik