monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De Tobia, § 1 <<<     >>> § 3

Ambrosius, De Tobia, § 2

1 fuit uir iustus misericors hospitalis: et hoc uirtutum choro praeditus subiit aerumnam captiuitatis, quam ferebat humiliter atque patienter, communem magis iniuriam quam priuatam dolens nec sibi uirtutum suffragia nihil profuisse deplorans, sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum pretio inlatam arbitratus.
Ambrosius HOME

bnf1732.245

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik