1 | Lecto prophetico libro, qui inscribitur Tobis, quamuis plene nobis uirtutes sancti prophetae scriptura insinuauerit, tamen conpendiario mihi sermone de eius meritis recensendis et operibus aput uos utendum arbitror, ut ea quae scriptura historico more digessit latius nos strictius conprehendamus uirtutum eius genera uelut -quodam breuiario colligentes. |