Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT XXII.
165 | Nunc unitatem maiestatis et regni licet in Patre, Filioque, et sancto Spiritu cognoscere. Nam plerique dicunt Patrem Deum ab Esaia hoc tempore visum [Esai. VI, 1], Paulus Spiritum dixit, Lucas probavit [Act. XXVIII, 25], Ioannes Evangelista ad Filium retulit. Sic enim scriptum est de Filio [Ioan. XII, 36]: Haec locutus est Iesus, et abiit, et abscondit se ab his. Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; ut sermo Esaiae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est [Esai. LIII, 1]? Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Esaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et corde intelligant, et convertantur, et sanabo eos [Esai. VI, 10]. Haec dicit Esaias, quando vidit maiestatem eius, et locutus est de eo. |
166 | Ipsa verba dixit Ioannes dixisse Esaiam, et maiestatem ei Filii apparuisse evidentissime revelavit: Paulus autem Spiritum haec dixisse memoravit. Unde igitur ista diversitas? |
167 | Diversitas quidem verborum, non sensuum est. Nam licet diversa dixerint, nullus erravit; quia et Pater videtur in Filio, qui dixit: Qui me videt, videt et Patrem [Ioan. XIV, 9]. Et Filius videtur in Spiritu; quia sicut nemo dicit Dominum Iesum nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII, 3]; ita non carnali oculo, sed spiritali gratia Christus videtur. Unde et Scriptura ait: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illucescet tibi Christus [Ephes. V, 14]. Et Paulus cum oculos perdidisset, quomodo nisi in Spiritu Christum videbat [Act. IX, 8]? Unde et Dominus ait: Ad hoc enim tibi visus sum, ut constituerem te ministrum et testem quibus vidisti me, et in quibus visurus es [Act. XXVI, 16]. Nam et prophetae Spiritum accipiebant, et Christum videbant. |
168 | Una igitur visio, una praeceptio, una maiestas. An negamus etiam Dominum maiestatis esse Spiritum sanctum [I Cor. II, 12], cum Dominus maiestatis sit crucifixus, qui natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria? Quia non alter Christus, sed unus est: et ante saecula ex Patre, ut Dei filius natus; et in saeculo, ut homo carnis assumptione generatus. |
169 | Quid autem dicam, quia sicut Pater et Filius, ita etiam Spiritus immaculatus est et omnipotens [Sap. VII, 22]; quia Graece παντοδύναμον, πανεπίσκοπον Salomon dixit, eo quod omnipotens et speculator sit omnium, sicut lectum esse in libro Sapientiae supra est demonstratum (Cap. 18, num. 135). Ergo et Spiritus in honore est et in maiestate. |
170 | Intuere nunc, ne quid eum forte non deceat: aut si tibi displicet, Ariane, detrahe eum de Patris Filiique consortio. Sed si detrahere volueris, coelos supra te reverti videbis; quia virtus eorum omnis ab Spiritu est [Psal. XXXII, 6]. Si detrahere volueris, in Deum tibi prius mittenda est manus; quia Deus Spiritus [Ioan. IV, 24]. Sed quomodo detrahes eum, qui alta scrutatur Dei [I Cor. II, 10]? |