monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XX. <<<     >>> XXII.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT XXI.

159 [Alias cap. XXIII.] Itaque cum habeat consortium regni, quid obstat quominus Spiritum sanctum intelligamus, a quo Esaias missus est? Neque enim Paulo possumus auctore dubitare, cuius sententiam in Actibus apostolorum Lucas evangelista sic probavit, ut scriberet. Denique sic habes, dicente Paulo: Bene locutus est Spiritus sanctus per Esaiam ad patres nostros, dicens: Vade ad plebem istam, et dic: Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non aspicietis [Act. XXVIII, 25, 26].
160 Spiritus ergo est, qui misit Esaiam. Si Spiritus misit, Spiritus est utique quem, mortuo Ozia rege, vidit Esaias, quando dixit: Vidi Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum, et plena erat domus maiestatis eius: et Seraphim stabant in circuitu eius; sex alae uni, et sex alae alteri, et duabus velabant faciem eius, et duabus velabant pedes eius, et duabus volabant; et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth: plena est universa [Quidam mss., terra gloria maiestatis eius.] terra maiestate eius [Esai. VI, 1 et seq.].
161 Si stabant Seraphim, quomodo volabant? Si volabant, quomodo stabant? Si hoc non possumus comprehendere, quomodo Deum comprehendere volumus, quem non videmus?
162 Sed sicut rotam intra rotam [Ezech. I, 16] vidit propheta currentem (quod utique non ad corporalis refertur speciem visionis, sed ad utriusque gratiam Testamenti; quia teres vita sanctorum sit, et ita sibi concinens, ut superioribus posteriora respondeant. Rota igitur intra rotam est vita sub Lege, vita sub gratia; eo quod Iudaea intra Ecclesiam sit, Lex intra gratiam. Nam intra Ecclesiam est, qui Iudaeus est in occulto: et circumcisio cordis intra Ecclesiam sacramentum est. Sed illa Iudaea intra Ecclesiam, de qua scriptum est [Psal. LXXXV, 1]: Notus in Iudaea Deus: ergo sicut rota intra rotam currit, similiter alae stabant, et alae volabant.
163 Similiter et Seraphim duabus alis faciem, et duabus pedes velabant, et duabus volabant. Nam hic quoque spiritalis sapientiae sacramentum est. Stant tempora, volant tempora: stant praeterita, volant futura: et quasi alae Seraphim, ita faciem Dei, vel pedes velant; [Eius. et seq. edit cum mss. nonnullis, eo quod in Deo (Rom., in Deum) . . . . cursus temporum feratur: Amerb. autem cum aliis mss. multo pluribus ut in textu, nisi quod pro cognitione in quibusdam legitur, cogitatione. Sensus vero est, in Deo qui aeternitate immutabili fruitur, temporum vices locum non habere.] eo quod in Deo qui nec principium nec finem habet, omnis ab hac cognitione principii eius et finis cursus temporum feriatur. Stant ergo praeterita vel futura, praesentia volant. Ne quaeras principii eius, vel finis arcana, quae non sunt. Habes praesentia: sed laudato, non discute.
164 Seraphim indefessis vocibus laudant, et tu discutis? Quod utique cum faciunt, ostendunt nobis non aliquando discutiendum Deum, sed semper esse laudandum. Ergo Dominus Sabaoth et Spiritus sanctus est. [Alias cap. XXIII.] Nisi forte displicet impiis doctor, quem Christus elegit: aut Dominum virtutum negare possunt Spiritum sanctum, qui donat quas voluerit ipse virtutes.
Ambrosius HOME

csg98.166 csg102.212

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik