Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT XX.
153 | [Alias cap. XXI.] Nec illud mediocre, quod de throno Dei exire fluvium legimus. Sic enim habes, dicente Ioanne evangelista: Et ostendit mihi flumen aquae vivae, splendidum tamquam crystallum, procedens de sede Dei et agni: in medio plateae eius, et ex utraque parte lignum vitae, faciens fructus duodecim, per singulos menses reddens fructum suum, et folia ligni ad medicinam omnium gentium [Apoc. XXII, 1, 2]. |
154 | Hic est utique fluvius de Dei sede procedens, hoc est, Spiritus sanctus, quem bibit qui credit in Christum, sicut ipse ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu [Ioan. VII, 37, 38]. Ergo flumen est Spiritus. |
155 | Hic igitur est in Dei sede; neque enim aqua abluit Dei sedem. Denique David non supra sedem Dei dixit, sed supra coelos esse, quamlibet illam intelligas aquam; quia scriptum est: Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini [Psal. CXLVIII, 4]. Laudent, dixit, non laudet. Nam si aquae elementum voluisset intelligi, laudet utique dixisset: dicendo autem pluraliter, virtutes voluit aestimari. |
156 | Et quid mirum, si in sede Dei Spiritus sanctus est, cum ipsum regnum Dei operatio Spiritus sit, sicut scriptum est: Quia non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto [Rom. XIV, 17]? Et ipse cum dicit Salvator: Omne regnum in se ipsum divisum destruetur [Matth. XII, 25]. Deinde subiiciendo: Quod si in Spiritu Dei ego eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei [Ibid., 28]; ostendit regnum Dei individuum sibi esse cum Spiritu. |
157 | Quid autem dementius, quam ut neget quisquam Christo conregnare Spiritum sanctum; cum etiam nos in Christi regno conregnaturos Christo Apostolus dicat: Si enim commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus [II Tim. II, 11, 12]: sed nos per adoptionem, ille per potestatem: nos gratia, ille natura. |
158 | Habet igitur consortium regni cum Patre et Filio etiam Spiritus sanctus, qui unius naturae, unius dominationis, unius etiam potestatis est. |