monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XVIII. <<<     >>> XX.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT XIX.

144 Itaque sicut Pater et Filius unum sunt; quia Filius omnia habet, quae Pater habet [Ioan. XVI, 15]: ita. et Spiritus unum est cum Patre et Filio; quia et ipse omnia Dei novit [I Cor. II, 10]. Non enim extorsit, ne sit amittentis iniuria: non rapuit, ne damnum sit eius, cui videtur ereptum. Neque enim aut per indigentiam rapuit, aut per excellentiam virtutis validioris extorsit, sed per unitatem possidet potestatis. Ergo si haec omnia operatur, quia omnia operatur unus atque idem Spiritus [I Cor. XII, 11]; quomodo non Deus, qui omnia habet, quae Deus habet?
145 Aut consideremus quid habeat Deus, quod non habeat Spiritus sanctus. Habet Deus Pater divinitatem, habet et Filius, in quo habitat plenitudo divinitatis: habet et Spiritus; quia scriptum est: Spiritus divinus qui est in naribus meis [Iob. XVII, 3].
146 Habet Deus ut scrutetur corda et renes; quia scriptum est: Deus scrutans corda et renes [Psal. VII, 10]. Habet et Filius, qui dicebat: Quid cogitatis in cordibus vestris mala [Matth. IX, 4]? Sciebat enim Iesus cogitationes eorum. Habet et Spiritus, qui etiam prophetis alieni cordis occulta manifestat, sicut supra divimus [Lib. II, c. 13], quia occulta cordis eius manifesta fiunt. Et quid miramur si hominum scrutatur occulta, qui scrutatur etiam alta Dei [I Cor. II, 10]?
147 Habet Deus ut verax sit; quia scriptum est: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax [Rom. III, 4]. Et alibi scriptum est: Fidelis Deus, qui non mentitur [Tit. I, 2]. Numquid mentitur Spiritus, qui est Spiritus veritatis; immo quem docuimus veritatem dictum; quia et ipsum Ioannes veritatem sicut Filium nuncupavit [Ioan. XVI, 13]? Et in psalmo ait David: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua [Psal. XLII, 3]. Si lucem hic Filium putas, ergo Spiritus veritas est: aut si Filium putas veritatem, ergo Spiritus lux est.
148 Habet Deus nomen super omne nomen, et dedit Filio nomen; sicut legimus [Phil. II, 9], ut omnes in nomine Iesu genua flectant. Hoc nomen utrum habeat Spiritus consideremus. Sed et scriptum est: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Marc. XVI, 15]. Habet ergo nomen super omne nomen. Quod ergo habet Pater et Filius, habet et Spiritus per naturalis nominis unitatem.
149 [Alias cap. XX.] Habet Deus quod suscitat mortuos: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat: sic et Filius quos vult, vivificat [Ioan. V, 21]. Suscitat autem etiam Spiritus, per quem Deus suscitat, quia scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum eius in vobis [Rom. VIII, 11]. Tamen ne infirmam gratiam putes, audi quia et Spiritus suscitat; dicit enim propheta Ezechiel: Veni, Spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivent. Et prophetavi sicut mandavit mihi, et intravit in eos Spiritus vitae, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis [Mss. aliquot, congregationes multae.] congregatio nimis multa [Ezech. XXXVII, 9, 10]. Et infra Deus dicit: Scietis quod ego sum Dominus, cum aperiam sepulcra vestra; ut educam de sepulcris populum meum: et dabo Spiritum meum in vos, et vivetis [Ibid., 13, 14].
150 Utique cum Spiritum suum dixerit, numquid alium praeter Spiritum sanctum nuncupavit? Neque enim flatilem spiritum suum diceret, nec hic spiritus a quatuor mundi posset venire cardinibus; quia ventorum flatus hic, quem videmus, partis non universitatis est: et hic spiritus quo vivimus, singulorum non universorum est: Spiritus autem sancti est, ut et super omnes, et in omnibus sit. Itaque ex verbis propheticis spectare licet quemadmodum ossa, dudum resolutorum membrorum compage dispersa, in formam redivivi corporis, vivificante Spiritu, revertantur; et in suos artus favilla concrescat, sensu prius animata coeundi, quam specie reformata vivendi.
151 Nonne in facti similitudine unitatem divinae recognoscimus potestatis? Sic suscitat Spiritus, sicut et Dominus in passione propria suscitavit; cum subito in momento oculi defunctorum sepulcra patuerunt, et rediviva corpora surrexere de tumulis [Matth. XXVII, 52], mortisque fetore deterso, ac vitae odore reparato, exspirantium favillae spirantium faciem receperunt.
152 Habet ergo Spiritus, quod habet Christus: habet igitur quod habet Deus; quia omnia quae habet Pater, habet et Filius; ideoque dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt [Ioan. XVI, 15].
Ambrosius HOME

csg98.162 csg102.206

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XVIII. <<<     >>> XX.
monumenta.ch > Ambrosius > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik